PROSTIBULUM, a PROSTANDO

PROSTIBULUM, a PROSTANDO
PROSTIBULUM, a PROSTANDO
quae venalem pudorem habet: alias prostituta, locô Suetonii mox citandô: Graece ἀπὸ τέγους πόρνη. Epist. apocr.
Idremiae, Δώσουσι δὲ ἀπ᾿ αὑτῶν καὶ ταῖς ἐπὶ τοῦ τέγους πόρναις. Τ´εγος enim seu ςτέγος, alias κλισία, cesta meretricia est, οἴκημα quoque nonnumquam, item ἐργαςτήριον, in quibus huiusmodi merces prostitisse, Chrystostomus ait Hom. de Babyla. Vide quoque Metaphrasten, Vitâ Athanasii et Chrysostomum, Homil. in Matth. 31. Sed et in pergulis staresolitas, multorum artificum more, qui in pergulis se publicabant, ut in officinis, ex Plauto notum. Tondebantur illae περιτρόχαλα, quod circutonderi dicit Suetonius, Aug. c. 45. Vide sapra. Vestis versicolor, de qua itidem suô locô. Merces infamis captura dicta eidem Caligulâ, c. 40. Exigebatur ——— ex capturis prostitutarum: Graece μίςθωμα proprie, quod λῆμμα αἰςχρὸν interpretatur Philo contra Flaccum; in Gless. Graeco-Lat. ἐμπολὴ, etc. Vide Casaubon. ad locum Suetonii, et supra ubi de Meretricis nuptiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”